- CURRUS Solis
- CURRUS Solis2. Regum c. 23. v. 11. Et cessare fecit (Iosias) equos, quos Soli dederant Reges Iuda, ab ingressu domus Dei ad domum Nathan-melechi Eunuchi, quae erat in Parvar im et Currus Solis combussit igni: quibusdam quadrigae suêre, in quibus sculprae equorum effigies aureae vel argenteae vel aeneae Solis curru vecti. Sed veros hîc equos intelligi, docet Bochartus; quos a curribus diserte distinguit Scriptura. Nempe et Equi Soli consecrabantur, et Currus; illi, ὡς ταχύτατον ταχυτάτῳ, isti, quia in currufingebatur totum orbem circumvehi. Ita de Rhodiis Festus, voce October, Quotanmis Soli quadrigas consecratas in mare iaciunt, quod is tali curriculê fertur circumvehi mundum. At apud Dionem Chrysostomum, Orat, Boristhen.Οἱ Μάγοι τȏυ Διῒ τρέφουσιν ἄρμα Νισ αίων ἵππων, Η῾λίῳ δὲ ἕνα, Magi. Iovi currum educunt Nisaeorum equorum, Soli autem unum equum. Currum vero etiam Soli sacrum apud Persas, Xenophon habet, Institut. Cyri, l. 8. ubi Cyri e Regia, in publicum, egressum describens, memorat in pompa ductos fuisse, Currum album Iovi sacrum, χρυσόζυγον aureô iugô, ἐςτεμμένον coronatum, tum Solis currum album, itidem coronatum. Quâ superstitione imbuti Iudaeae Reges manasse et Ammon currus iridem et equos Soli dicârunt, quod a pio Rege Iosia abolitum est d. l. Eorum statio fuit a loco Parvarim dicto, qui Templo vicinus erat, usque ad Templi fores, ut ibidem habetur. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 10. De Curruum vero in pompis Sacrorum apud Romanos usu, hîc passim in voce Armamaxa, Thensa etc. cuius ritus vestigia apud Indos Idololatras observavit ἀυτόπιης P. de Valle, quem vide Itinerar. Tom . IV.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.